Transkription:
vestris in caritate, radicati, et fundati, ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et lon-
gitudo, et sublimitas, et profundum; scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini i
n omnem plenitudinem Dei. Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam pe-
timus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis; ipsi gloria in ecclesia, et in Christo Iesu, in om-
nes generationes saeculi saeculorum. Amen. Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis ne-
qua vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, subportantes invicem in caritate,
solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe
vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui super omnes,
[super omnia] et per omnia et in omnibus nobis. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem; dedit dona
hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? qui des-
cendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem
apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, et ad consum-
mationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi; donec occurramus omnes in uni-
tatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut iam non
simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia
ad circumventionem erroris. Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia,
qui est caput Christus; ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministra-
tionis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit
in aedificationem sui in caritate. Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut
gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati
a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum, qui desperantes,
semet ipsos tradiderunt inpudicitiae, in operationem inmunditiae omnis in avaritia.
Vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas
in Iesu, deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur se-